Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Esdras 12

The Second Book of Esdras

Return to Index

Chapter 13

1

 et factum est post dies septem, et somniavi somnium nocte.

2

 et ecce de mari ventus exsurgebat, ut conturbaret omnes fluctus eius.

3

 et vidi, et ecce convolabat ipse homo cum nubibus caeli. et ubi vultum suum convertebat ut consideraret, tremebant omnia quae sub eo videbantur.

4

 et ubicumque exiebat vox de ore eius, ardescebant omnes qui audiebant voces eius. sicut liquescit cera quando senserit ignem.

5

 et vidi post haec, et ecce congregabatur multitudo hominum, quorum non erat numerus, de quattuor ventis caeli, ut debellarent hominem qui ascenderat de mari.

6

 et vidi, et ecce sibimet ipso sculpsit montem magnum et volavit super eum.

7

 ego autem quaesivi videre regionem vel locum, unde sculptus esset mons, et non potui.

8

 et post haec vidi, et ecce omnes, qui congregati sunt ad eum ut expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare.

9

 et ecce ut vidit impetum multitudinis venientis, non levavit manum suam neque frameam tenebat neque aliquod vas bellicosum, nisi solummodo vidi,

10

 quomodo emittit de ore suo sicut fluctum ignis, et de labiis eius spiritum flammae, et de lingua eius emittebat scintillas tempestatis. et commixta sunt simul omnia haec, fluctus et multitudo tempestat

11

 et concidit super multitudinis impetum quod paratum erat pugnare, et succendit omnes, ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine nisi solummodo pulvis cineris et fumi odor. et vidi et extiti.

12

 et post haec vidi ipsum hominem descendentem de monte et advocantem ad se multitudinem aliam pacificam.

13

 et accedebant ad eum vultus hominum multorum, quorumdam gaudentium, quorumdam tristantium, aliqui vero alligati, aliqui adducentes ex eis qui offerebantur. et ego a multitudine pavoris expergefactus sum et deprecatus sum Altissimum et dixi:

14

 tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia haec et dignum me habuisti, ut susciperes deprecationem meam.

15

 et nunc demonstra mihi adhuc et interpretationem somnii huius.

16

 sicut enim existimo in sensu meo, vae qui derelicti fuerint in diebus illis, et multo plus vae his qui non sunt derelicti.

17

 qui enim non sunt derelicti, tristes erunt

18

 intellegentes quae sunt reposita in novissimis diebus, et non occurrentes eis. sed et qui derelicti sunt

19

 propter hoc vae, viderunt enim pericula magna et necessitates multas, sicut ostendunt somnia haec.

20

 attamen facilius est periclitantem venire in haec, quam pertransire sicut nubem a saeculo et non videre quae contigerunt in novissimo. et respondit ad me et dixit:

21

 et visionis interpretationem dicam tibi, sed et de quibus locutus es adaperiam tibi.

22

 quoniam dixisti de his qui derelicti sunt, et de his qui non derelicti sunt haec interpretatio:

23

 qui adferet periculum in illo tempore, ipse custodibit qui in periculo inciderint, qui habent operas et fidem ad Fortissimum.

24

 scito ergo, quoniam magis beatificati sunt qui derelicti super eos qui mortui sunt.

25

 interpretatio enim visionis haec: quia vidisti virum ascendentem de corde maris,

26

 ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus, qui per semet ipsum liberabit creaturam suam, et ipse disponet qui derelicti sunt.

27

 et quoniam vidisti de ore eius exire ut spiritum et ignem et tempestatem,

28

 et quoniam non tenebat frameam neque vas bellicosum, corrumpit enim impetum eius multitudinis quae venerat ad expugnare eum, haec interpretatio:

29

 ecce dies veniunt, quando incipiet Altissimus liberare eos qui super terram sunt.

30

 et veniet excessus mentis super eos qui inhabitant terram.

31

 et in alisalio cogitabunt bellare, civitates civitatem et locus locum et gens ad gentem et regnum adversus regnum.

32

 et erit cum fient haec et contingent signa quae ante ostendi tibi, et tunc revelabitur Filius meus quem vidisti virum ascendentem.

33

 et erit quando audierint omnes gentes vocem eius, et derelinquet unusquisque regionem suam et bellum quod habent in alterutro,

34

 et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut vidisti volentes venire et expugnare eum.

35

 ipse autem stabit super cacumen montis Sion.

36

 Sion autem veniet et ostendetur omnibus parata et aedificata, sicut vidisti montem sculpi sine manibus.

37

 ipse autem Filius meus arguet quae advenerunt gentes impietates eorum, has quae tempestati adpropiaverunt, et inproperabit coram eis mala cogitamenta eorum et cruciamenta quibus incipient cruciari,

38

 quae adsimilatae sunt flammae, et perdet eos sine labore et legem quae igni adsimilata est.

39

 et quoniam vidisti eum colligentem ad se aliam multitudinem pacificam,

40

 haec sunt novem tribus, quae captivae factae sunt de terra sua in diebus Iosiae regis, quem captivum duxit Salmanassar rex Assyriorum, et transtulit eos trans Flumen, et translati sunt in terram aliam.

41

 ipsi autem sibi dederunt consilium hoc, ut derelinquerent multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem regionem, ubi numquam quisquam inhabitavit ibi genus humanum.

42

 ut vel ibi observarent legitima sua, quae non fuerant servantes in regione sua.

43

 per introitus autem angustos fluminis Eufraten introierunt.

44

 fecit enim eis tunc Altissimus signa, et statuit venas Fluminis usquequo transirent.

45

 per eam enim regionem erat via multa itineris anni unius et dimidii, nam regio illa vocatur Arzar et,

46

 tunc inhabitaverunt ibi usque in novissimo tempore. et nunc iterum coeperunt venire,

47

 iterum Altissimus statuit venas Fluminis, ut possint transire, propter hoc vidisti multitudinem collectam cum pace,

48

 sed et qui derelicti sunt de populo tuo, qui invenientur intra terminum meum

49

 sanctum. erit ergo quando incipiet perdere multitudinem earum quae collectae sunt gentes, proteget qui superaverit populum.

50

 et tunc ostendet eis multa plurima portenta.

51

 et dixi ego: Dominator Domine, hoc mihi ostende, propter quod vidi virum ascendentem de corde maris. et dixit mihi:

52

 sicut non potest hoc vel scrutinare vel scire quis, quid sit in profundo maris, sic non poterit quisquam super terram videre Filium meum vel eos qui cum eo sunt nisi in tempore diei.

53

 haec est interpretatio somnii quem vidisti, et propter quod inluminatus es haec solus.

54

 dereliquisti enim tua et circa mea vacasti et legem meam exquisisti.

55

 vitam enim tuam disposuisti in sapientiam, et sensum tuum vocasti matrem.

56

 et propter hoc ostendi tibi haec, merces apud Altissimum. erit enim post alios tres dies, ad te alia loquar et exponam tibi gravia et mirabilia.

57

 et profectus sum et transii in campum, multum glorificans et laudans Altissimum de mirabilibus, quae per tempus faciebat,

58

 et quoniam gubernat tempora et quae sunt in temporibus inlata. et sedi ibi tribus diebus.

2nd Esdras 14

 

 

 

Please Click the Ads.

Clicking the Ads helps us to keep this free Bible website open for everyone.

Thanks!

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: