Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Malachi 3

The Book of Malachi

Return to Index

Chapter 4

1

 ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen

2

 et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento

3

 et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum

4

 mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israhel praecepta et iudicia

5

 ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis

Matthew 1

 

 

 

Please Click the Ads.

Clicking the Ads helps us to keep this free Bible website open for everyone.

Thanks!

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: